Rozmiar: 15909 bajtów

CCCXXX.

1426, September 14. Stuhlweissenburg.

König Sigismund vidimiert und bestätigt eine Urkunde Herzog Bolko's II. (No. CXLV.)

Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex notum facimus tenore presentium universis, quod oblata nobis pro parte religiosorum abbatis, conventus et monasterii in Kamencz devotorum nostrorum dilectorum petitio continebat, quatenus ipsis quandam litteram consensus super emptione allodii Golschicz per illustrem principem Bolkonem ducem Slezie, dominum de Furstenberg et de Sweydnicz predecessorem nostrum datam et traditam confirmare et approbare gratiosius dignaremur. Cuius quidem littere tenor per omnia sequitur et est talis: - No. CXLV. - Nos itaque supplicationibus dictorum abbatis et conventus monasterii in Kamencz favorabiliter inclinati, attendentes potissime, quod altissimo tunc gratum prestamus obsequium, dum ministris eius in suis petitionibus grati favoris benivolentiam impendimus; idcirco animo deliberato, sano fidelium nostrorum accedente consilio et ex certa nostra scientia prescriptam litteram, prout de verbo ad verbum sonat, in omnibus suis punctis, clausulis, articulis et verborum expressionibus, quantum rite processit, confirmamus et auctoritate regia Bohemie presentibus gratiosius approbamus, decernentes eam perpetuis temporibus inviolabilem obtinere roboris firmitatem, quodque dictus abbas et successores sui cum prescripto allodio totaliter disponere et ordinare, illud vendere, locare, alienare et resignare habeant ad placitum et utilitatem suam iuxta continentiam et alterius littere dicti ducis Bolkonis, quam hic similiter pro inserta habere volumus, et etiam auctoritate regia Bohemie confirmamus presentium sub nostri regalis sigilli appensione testimonio litterarum, quod hic tantum vigorem habere debet, ac si maiestatis nostre maius sigillum esset appensum. Datum in Alba regali Vesprimensis dyocesis anno domini M. CCCC.XXVI in die Exaltationis sancte Crucis, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XL., Romanorum XVI. et Bohemie septimo.

Abschrift aus dem 15. Jahrh. auf Papier; vgl. No. CLXXXIV. Aschbach, Gesch. Kaiser Sigismund's III. 459, kennt keine Urkunde des Fürsten aus derselben Zeit.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów